Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[27]
sed hoc sane
concedamus. contemnit enim1 disserendi elegantiam,
confuse loquitur. gerendus est mos, modo recte sentiat. et quidem2 illud ipsum non nimium probo et tantum3 patior, philosophum loqui de cupiditatibus finiendis. an potest cupiditas finiri? tollenda est atque extrahenda radicitus. quis est enim, in quo sit cupiditas,
quin4 recte cupidus dici possit? ergo et avarus erit, sed
finite, et adulter, verum habebit modum, et luxuriosus
eodem modo. qualis ista philosophia est, quae non [p. 46]
interitum afferat pravitatis, sed sit contenta mediocritate vitiorum? quamquam in hac divisione rem ipsam5
prorsus probo,6 elegantiam desidero. appellet haec desideria naturae, cupiditatis nomen servet alio, ut eam,
cum de avaritia, cum de intemperantia, cum de maximis vitiis loquetur, tamquam capitis accuset.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.